...Cuius (Archimedis) ego quaestor1 ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi sepulcrum. Tenebam2 enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro3 sphaeram esse positam cum cylindro. Ego autem cum omnia conlustrarem oculis (est enim ad portas Agrigentinas magna frequentia sepulcrorum), animum adverti4 columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis (erant autem principes mecum) dixi me illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem. Immissi cum falcibus multi purgarunt5 et aperuerunt locum. Quo cum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus. Apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatis fere. Ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorasset6, nisi ab homine Arpinate7 didicisset.